Home » De Magia Latin edition (Calsicos del humanismo nº 1) by Giordano Bruno
De Magia Latin edition (Calsicos del humanismo nº 1) Giordano Bruno

De Magia Latin edition (Calsicos del humanismo nº 1)

Giordano Bruno

Published September 7th 2012
ISBN :
Kindle Edition
36 pages
Enter the sum

 About the Book 

Antequam De magia, sicut antequam de quocunque subiecto disseratur, nomen in sua significata est dividendum- totidem autem sunt significata magiae, quot et magi. Magus primo sumitur pro sapiente, cuiusmodi erant Trimegisti apud Aegyptios, DruidaeMoreAntequam De magia, sicut antequam de quocunque subiecto disseratur, nomen in sua significata est dividendum- totidem autem sunt significata magiae, quot et magi. Magus primo sumitur pro sapiente, cuiusmodi erant Trimegisti apud Aegyptios, Druidae apud Gallos, Gymnosophistae apud Indos, Cabalistae apud Hebraeos, Magi apud Persas (qui a Zoroastre), Sophi apud Graecos, Sapientes apud Latinos. Secundo sumitur magus pro faciente mirabilia sola applicatione activorum et passivorum, ut est medicina et chymia secundum genus- et haec est naturalis magia communiter dicta. Tertio magia est cum huiusmodi adduntur circumstantiae, quibus apparent opera naturae vel intelligentiae superioris ad concitandam admirationem per apparentia- et est ea species quae praestigiatoria appellatur. Quarto cum ex antipathiae et sympathiae rerum virtute, ut per ea quae pellunt, transmutant et attrahunt, ut sunt species magnetis et similium, quorum opera non ad qualitates activas et passivas reducuntur, sed omnia ad spiritum seu animam in rebus existentem referuntur- et haec proprie vocatur magia naturalis. Quinto cum his adduntur verba, cantus, rationes numerorum et temporum, imagines, figurae, sigilla, characteres seu litterae- et haec etiam est magia media inter naturalem et extranaturalem vel supra, quae proprie magia mathemathica inscriberetur, et nomine occultae philosophiae magis congrue inscriberetur. Sexto si isti accessat cultus seu invocatio intelligentiarum et efficientum exteriorum seu superiorum, cum orationibus, consecrationibus, fumigiis, sacrificiis, certis habitibus et ceremoniis ad Deos, daemones et heroas, tunc vel fit ad finem contrahendi spiritus in se ipso, cuius ipse fiat vas et instrumentum, ut appareat sapiens rerum, quam tamen sapientiam facile pharmaco unâ cum spiritu possit evacuare- et haec est magia desperatorum, qui fiunt vasa malorum daemonum, quae per Artem notoriam exaucupatur: aut est ad finem imperandi et praecipiendi daemonibus inferioribus cum authoritate superiorum daemonum principum, hos quidem colendo et alliciendo, illos vero coniurando et adiurando, constringendo- et haec magia est transnaturalis seu metaphysica, et proprio nomine appellatur . Septimo aut est adiuratio seu invocatio, non ad daemonas et heroas, sed per istos ad hominum defunctorum animas acciendas, per eorum cadavera vel cadaverum partes ad oraculum aliquod suscipiendum, divinandum, cognoscendum de rebus absentibus et futuris- et haec species a materia et fine appellatur necromantia. Quod si materia non accedat, sed ab  excantante facta spiritus in eius visceribus incubantis invocatione oraculum perquiratur, tunc est magus, qui proprie Pythonicus appellatur- ita enim ab Apolline Pythio in templo illius solebant inspiritari, ut ita dicam. Octavo aut incantationi utcunque acceptae accedant rerum partes, indumenta, excrementa, superfluitates, vestigia et omnia quae tactu communicationem aliquam concepisse creduntur: et tunc aut haec fiunt ad solvendum, ligandum et infirmandum, tunc constituunt magum qui appellatur maleficus, si ad malum tendant, si ad bonum, ad numerum medicorum referantur, iuxta certam speciem atque viam medicinae- aut ad ultimam perniciem et exitium aspirant, tunc magos veneficos appellant. Nono magi dicuntur omnes qui ad divinandum quacunque ratione de rebus absentibus et futuris accinguntur, et isti generaliter divini a fine appellantur, quorum species primae aut sunt quatuor e principiis materialibus: igne, aëre, aqua et terra, unde dicuntur pyromantia, hydromantia, geomantia- aut a tribus obiectis cognitionis: naturali, mathematico et divino, et tunc sunt variae aliae species divinandi.